monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 10, 52
{XXVII} Nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere. fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est, quis tantum bonum invenerit, Scipio Metellus vir consularis an Marcus Seius eadem aetate eques Romanus. sed, quod constat, Messalinus Cotta, Messale oratoris filius, palmas pedum ex iis torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below