monumenta.ch > Plinius > Plinius, Naturalis Historia, 9

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 10, 92
{XLIX} Halcyonum nidi figura reliquarum quoque sollertiae admonet, neque alia parte ingenia avium magis admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento roborant. si quando inopia est luti, madefactis multa aqua pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plumis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant cibum. notabili munditia egerunt excrementa pullorum adultioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below