monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.103 > sectio 2

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 10, 166
{LXXX} Inrita ova, quae hypenemia diximus, aut mutua feminae inter se libidinis imaginatione concipiunt aut pulvere, nec columbae tantum, sed et gallinae, perdices, pavones, anseres, chenalopeces. sunt autem sterilia et minora ac minus iucundi saporis et magis umida. quidam et vento putant ea generari, qua de causa etiam zephyria appellant. urina autem vere tantum fiunt incubatione derelicta, quae alii cynosura dixere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below