monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 10, 174
{LXXXIII} supra dictorum dasypodum plerumque feminae priores superveniunt, in reliquis mares. ursi autem, ut dictum est, humanitus strati, irenacei stantes ambo inter se conplexi, feles mare stante, femina subiacente, vulpes in latera proiectae maremque femina amplexa. taurorum cervorumque feminae vim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in conceptu. cervi vicissim ad alias transeunt et ad priores redeunt. lacertae ut ea, quae sine pedibus sunt, circumflexu venerem novere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below