monumenta.ch > Orosius > bke1009.94r

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 10, 188
{LXXXVI} Anguem ex medulla hominis spinae gigni accepimus a multis. pleraque enim occulta et caeca origine proveniunt, etiam in quadrupedum genere, sicut salamandrae, animal lacertae figura, stellatum, numquam nisi magnis imbribus proveniens et serenitate desinens. huic tantus rigor, ut ignem tactu restinguat non alio modo quam glacies. eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque parte corporis humani contacta toti defluunt pili, idque, quod contactum est, colorem in vitiliginem mutat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below