monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 10, 199
{XCIII} condit in thesauros maxillarum cibum sphingiorum et satyrorum genus, mox inde sensim ad mandendum manibus expromit, et quod formicis in annum, sollemne est his in dies vel horas. unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; ea et fruge solidipedes, et e bisulcis omni cibatu et radicibus. solidipedum volutatio propria. serratorum dentium carnivora sunt omnia; ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis vivunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus, et terra in fame.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below