monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 15, 20
{VI} Nunc dicentur Catonis placita de olivis. in calido et pingui solo darium maiorem, Sallentinam, orchitem, posiam, Sergianam, Cominianam, albiceram seri iubet adicitque singulari prudentia: quam earum in iis locis optimam esse dicent, in frigido autem et macro Liciniam. pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below