monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 15, 33
{VIII} Super omnia vero celebravit amurcam laudibus Cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum; amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimaeque absint; quin et luteum parietum ac tectoria et pavimenta horreorum frumenti, vestiaria etiam contra teredines ac noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi. morbis quadripedum, arborum quoque, illa medendum, efficaci ad ulcera interiora humani quoque oris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below