monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 15, 105
{XXXI} quae cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur. ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et terrae caelique tractus: in alio cibi genere India advocatur, in alio Aegyptus, Creta, Cyrene singulaeque terrae. nec cessat in veneficiis vita, dum modo omnia devoret. planius hoc fiet in herbarum natura.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below