Plinius Plinius, Naturalis Historia, 15, 107 {XXXII} alterum est genus in quo sit et alienus quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et suave non possit, optinente lenitate, quae ipsa succedit in saporis vicem.