monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 15, 109
{XXXIII} Ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, minime, quod miremur, uvis; pingues olivae, lauro, nuci iuglandi, amygdalis; dulces uvis, ficis, palmis; aquosus prunis. magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cerasis, cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus in capite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persicis, cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius ullum dixerit colorem?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below