monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 19, 125
{XXXVIII} Lactucae Graeci tria fecere genera: unum lati caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint - folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut alibi consumpto incremento -, alterum rotundi caulis, tertium sessile, quod Laconicum vocant. alii colore et tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, quarum semen mense Ianuario seratur, albas, quarum Martio, rubentes, quarum Aprili, et omnium earum plantas post binos menses differri.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below