monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 19, 177
{LVII} bestiolarum quoque genera innascuntur, napis pulices, raphano urucae et vermiculi, item lactucis et oleri, utrisque hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata animalia, quae facillime stercore iniecto capiuntur condentia in id se. ferro quoque non expedire tangi rutam, cunilam, mentam, ocimum auctor est Sabinus Tiro in libro κηπουρικῶν, quem Maecenati dicavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below