monumenta.ch > Plinius > sectio 107

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 20, 24
{XIII} ad tussim etiam mane ieiunis raphanos prodest esse cum melle, semen eorum tostum ipsumque conmanducatum, adligato raphano aquam foliis eius decoctis bibere vel sucum ipsius cyathis binis contra phthiriases, phlegmoni ipsos inlinere tusos, livori vero recenti corticem cum melle, veternosis autem quam acerrimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum melle suspiriosis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below