monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 20, 130
{L} carbunculos ad suppurationem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius caustica est. optimum autem Babylonium; silvestri ad omnia ea effectus maior.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below