Plinius Plinius, Naturalis Historia, 20, 215 {LXXXI} praetorii viri pater est, Hispaniae princeps, quem scio propter inpetibiles uvae morbos radicem eius filo suspensam e collo gerere praeterquam in balineis, ita liberatum incommodo omni. quin etiam inveni apud auctores caput inlitum ea destillationem anno toto non sentire. oculos tamen hebetare putatur.