monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 20, 231
{LXXXV} Nec lapathum dissimiles effectus habet. est autem et silvestre. quod alii oxalida appellant, * nostri vero rumicem, alii lapathum canterinum *, sapore sativo proximum, foliis acutis, colore betae candidae, radice minima, * ad strumas cum axungia efficacissimum est; et alterum genus fere oxylapathum vocant, sativo [item] similius et acutiore folio ac rubiore, non nisi in palustribus nascens. sunt qui et hydrolapathum tradant, in aqua natum, et aliud hippolapathum, maius sativo candidiusque ac spissius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below