monumenta.ch > Plinius > sectio 31

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 24, 2
{I} quin et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi, celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac, nisi prius ostendantur iis, quamvis pauca portent, sudare ilico. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id animal Libero patri adsignatur, cui et ferula.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below