monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 27, 93
{LXVII} Hypoglossa folia habet figura silvestris myrti, coma spinosa, et in his ceu linguas folio parvo exeunte de foliis. capitis dolores corona ex iis inposita minuit. - Hypecoon in segetibus nascitur, foliis rutae. natura eius eadem quae papaveris suco. Idaeae herbae folia sunt quae oxymyrsines. adhaerent iis velut pampini, in quibus flos. ipsa alvum mensesque et omnem abundantiam sanguinis sistit spissandi cohibendique natura. -

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below