monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 27, 125
{XCIX} Phyteuma quale sit, describere supervacuum habeo, cum sit usus eius tantum ad amatoria. - Phyllon a Graecis vocatur herba in saxosis montibus. femina magis herbacei coloris, caule tenui, radice parva. semen papaveri rotundo simile. haec sui sexus facit partus, mares autem mas, semine tantum differens, quod est incipientis olivae. utrumque bibitur in vino. -

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below