monumenta.ch > Plinius > sectio 226

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 28, 23
{V} cur ad mentionem defunctorum testamur, memoriam eorum a nobis non sollicitari? cur inpares numeros ad omnia vehementiores credimus, idque in febribus dierum observatione intellegitur? cur ad primitias pomorum haec vetera esse dicimus, alia nova optamus? cur sternuentes salutamus? quod etiam Tiberium Caesarem, tristissimum, ut constat, hominum, in vehiculo exegisse tradunt, et aliqui nomine quoque consalutare religiosius putant?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below