monumenta.ch > Plinius > sectio

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 28, 69
{XIX} diluta quoque alba vitiosa est, mortifera vero crassa gravi odore et in pueris tenuis ac diluta. - Magi vetant eius causa contra solem lunamque nudari aut umbram cuiusquam ab ipso respergi. Hesiodus iuxta obstantia reddi suadet, ne deum aliquem nudatio offendat. Osthanes contra mala medicamenta omnia auxiliari promisit matutinis suam cuique instillatam in pedem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below