monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 28, 78
{XXIII} purpuram quoque eo tempore ab iis pollui; tanto vim esse maiorem. quocumque autem alio menstruo si nudatae segetem ambiant, urucas et vermiculos scarabaeosque ac noxia alia decidere Metrodorus Scepsius in Cappadocia inventum prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media arva retectis super clunes vestibus. alibi servatur, ut nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. cavendum ne id oriente sole faciant, sementiva enim arescere, item novella tactu in perpetuum laedi, rutam et hederam, res medicatissimas, ilico mori.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below