monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 28, 105
{XXVII} carnes vel ossa hominis, quae in ventriculo occisae inveniantur, suffitu podagricis auxiliari; si ungues inveniantur in iis, mortem alicuius capientium significari; excrementa sive ossa reddita, cum interematur, contra magicas insidias pollere; fimum, quod in intestinis inventum sit, arefactum ad dysintericos valere, potum inlitumque cum adipe anserino toto corpore opitulari laesis malo medicamento; a cane vero morsis adipem inlitum et corium substratum;

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below