monumenta.ch > Plinius > sectio 70

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 28, 109
{XXVIII} inlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie nascentes tollit, ex aqua vero morbos omnes, quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit; lentigines tollit ac varos maculasque omnes. et contra comitiales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. adpa menses ciet. optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa, cum teratur inter digitos, fermentescens. lavatur ut cerussa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below