monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 28, 150
{XLII} pelles eiusdem animalis substratae securos praestant ab eo metu somnos, coagulum ex aceto potum ab ictu; et si omnino tractatum sit, eo die non ferit serpens. testes quoque eius inveterati vel genitale vetus maris salutariter dantur in vino; item venter, quem centipellionem vocant. fugiunt et omnino dentem cervi habentes aut medulla perunctos sebove cervi aut vituli. summis autem remediis praefertur hinnulei coagulum matris utero execti, ut indicavimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below