monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 28, 200
{LVII} Lienem sedat fel apri vel suis potum, cervini cornus cinis in aceto, efficacissime tamen inveteratus lien asini ita, ut in triduo sentiatur utilitas. asinini pulli fimum, quod primum edidit - poleam vocant -, Syri dant in aceto mulso. datur et equi lingua inveterata ex vino praesentaneo medicamento, ut didicisse se ex barbaris Caecilius Bion tradidit, et lien bubulus simili modo, recens autem assus vel elixus in cibo. in vesica quoque bovis alii capita XX tusa cum aceti sextario inponuntur ad lienis dolores.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below