monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 29, 54
{XII} Druidis ad victorias litium ac regum aditus mire laudatur, tantae vanitatis, ut habentem id in lite in sinu equitem R. e Vocontiis a divo Claudio principe interemptum non ob aliud sciam. hic tamen conplexus anguium et frugifera eorum concordia in causa videtur esse, quare exterae gentes caduceum in pacis argumentis circumdata effigie anguium fecerint; neque enim cristatos esse in caduceo mos est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below