Plinius Plinius, Naturalis Historia, 30, 30 {X} buprestis animal est rarum in Italia, simillimum scarabaeo longipedi; fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque tacto felle ita inflammat, ut rumpat. haec cum hircino sebo inlita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra dictum est. vulturinus sanguis cum chamaeleontos albae, quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus contectusque brassica lepras sanat, item pedes locustarum cum sebo hircino triti, varos adeps gallinaceus cum cepa subactus. utilissimum et in facie mel, in quo apes sint inmortuae, praecipue tamen faciem purgat atque erugat cygni adeps. stigmata delentur columbino fimo ex aceto.