monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 30, 33
{XII} Anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est Ovidius poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli silvestrium - figura nidorum eas deprehendit -, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli; ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuiuscumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno non metuatur id malum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below