monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 30, 44
{XV} praecipue vero coclearum cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque ita e vino garoque sumi, praecipue Africanas. nuper hoc conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut numero inpari sumantur. virus tamen earum gravitatem halitus facit. prosunt et sanguinem excreantibus dempta testa tritae in aqua potu.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below