monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 30, 45
{XV} laudatissimae autem sunt Africanae - ex iis Iolitanae -, Astypalaeicae, item Siculae modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, Baliaricae, quas caviticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alsoln, item omnes minutae. contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below