monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 30, 72
{XXII} verendorum formicationibus verrucisque medetur arietini pulmonis inassati sanies, ceteris vitiis vellerum eius vel sordidorum cinis ex aqua, sebum ex omento pecudia, praecipue a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex aqua frigida, carnes pecudis combustae ex aqua, mulae ungularum cinis, dentis caballini contusi farina inspersa, testibus vero farina ex ossibus canini capitis sine carne tusis. si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam in remedio esse tradunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below