monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 31, 22
{XVIII} contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur, item in Siciliae fonte Phinthia, ut Aplon tradit, et in Medorum lacu puteoque Saturni. item fluvii fons Limyrae transire solet in loca vicina portendens aliquid; mirum quoque quod cum piscibus transit. responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt adnuentes, si vero eventum negent, caudis abigunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below