monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 31, 25
{XIX} E diverso miracula alia dira. Ctesias in Armenia fontem esse scribit, ex quo nigros pisces ilico mortem adferre in cibis. quod et circa Danuvii exortum audivi, donec veniatur ad fontem alveo adpositum, ubi finitur id genus piscium, ideoque ibi caput amnis eius intellefit fama. hoc idem et in Lydia in stagno Nympharum tradunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below