monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 32, 43
{XVI} Venenatum mel diximus ubi nasceretur. auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle sincero fastidium cruditasve, quae fit gravissima, incidat, testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam antidotum esse auctor est Pelops, scincum Apelles. quid esset scincus diximus, saepius vero quantum veneficii in menstruis mulierum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below