monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 32, 136
{XLVII} ranae parvae, quam in oculorum curatione descripsimus, sanies efficacissimum psilotrum est, si recens inlinatur, et ipsa arefacta ac tusa, mox decocta III heminis ad tertias vel in oleo decocta aereis vasis. eadem mensura alii ex XV ranis conficiunt psilotrum, sicut in oculis diximus. sanguisugae quoque tostae in vase fictili et ex aceto inlitae eundem contra pilos habent effectum. [Hic suffitus urentium eas necat cimice]. inuncto castoreo quoque cum melle pro psilotro usi pluribus diebus reperiuntur. in omni autem psilotro evellendi prius sunt pili.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below