monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 35, 38
{XX} usta casu reperta est in incendio Piraeei cerussa in urceis cremata. hac primum usus est Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quae et purpurea appellatur. pretium eius in libras #img|denarius.gif|img# VI. fit et Romae cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine usta non fiunt umbrae. Eretria terrae suae habet nomen. hac Nicomachus et Parrhasius usi. refrigerat, emollit, explet volnera; si coquatur, ad siccanda praecipitur, utilis et capitis doloribus et ad deprehendenda pura; subesse enim ea intellegunt, si ex aqua inlita continuo arescat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below