monumenta.ch > Plinius > sectio 57

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 35, 52
{XXXIII} libertus eius, cum daret Anti munus gladiatorium, publicas porticus occupavit pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque omnium veris imaginibus redditis. hic multis iam saeculis summus animus in pictura, pingi autem gladiatoria munera atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano. is avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore Dianae posuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below