monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 35, 120
{XXXVII} fuit et nuper gravis ac severus idemque floridis tumidus pictor Famulus. huius erat Minerva spectantem spectans, quacumque aspiceretur. paucis diei horis pingebat, id quoque cum gravitate, quod semper togatus, quamquam in machinis. carcer eius artis domus aurea fuit, et ideo non extant exempla alia magnopere. post eum fuere in auctoritate Cornelius Pinus et Attius Priscus, qui Honoris et Virtutis aedes Imperatori Vespasiani Augusto restituenti pinxerunt, Priscus antiquis similior. -

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below