monumenta.ch > Plinius > sectio 150

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 35, 180
{LI} bituminis probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum, graveolens, atrum modice, quoniam adulteratur pice. vis quae sulpuri: sistit, discutit, contrahit, glutinat. serpentes accensum nidore fuat. ad suffusiones oculorum et albugines Babylonium efficax traditur, item ad lepras, lichenas pruritusque corporum. inlinitur et podagris. omnia autem eius genera incommodos oculorum pilos replicant, dentium doloribus medentur simul nitro intrito.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below