monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 50

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 22
Ipse portabit etiam foetas in corpore suo. Quomodo? Ipse Filius meus portat homines in sanguine suo: sic quod salvi facti sunt per quinque vulnera eius; quia quodcunque peccaverint per quinque sensus suos, hoc abstergetur per summam iustitiam post poenitentiam, quoniam ipsemet eos ita portavit, quod incarnatus est, et quod passus est quinque vulnera in cruce, et quod mortuus et sepultus est et quod a mortuis resurrexit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below