monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 31
Ibi non est dicendum qui sunt, vel ubi sunt electi; nam omnes computati sunt. Quis est ille cui possibile sit videre in profundam sapientiam Altissimi et in discretionem scientiae eius quid ipse habeat in numero salvandorum. Incomprehensibilia sunt iudicia eius omnibus hominibus. Vobis currendum est; quia paratum est vobis regnum Dei. Nam secundum studium fidelium operantium iustitiam Dei qui sunt abluti in baptismo cognitique in fide, talis etiam merces eorum erit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below