monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 40
Vides etiam de secreto sedentis in throno stellam magnam plurimi splendoris ac decoris prodeuntem, et cum ea plurimam multitudinem cadentium scintillarum; quia praecepto omnipotentis Patris Lucifer angelus, qui nunc est Satanas, in ortu suo magna gloria ornatus et multa claritate ac decore vestitus prodiit, et cum eo omnes scintillae sui agminis tunc candentes in lucis fulgore, nunc autem exstinctae in caliginis tenebrositate; quoniam pronus ad malum, non aspexit in me solum perfectum; sed existimabat confidens in seipsum, posse incipere quod vellet, et perficere quod inciperet. Unde quod sedenti in throno debebat honoris quia per eum creatus est, hoc retorsit in seipsum, atque in hoc ipso declinabat se ad malum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below