monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > sectio 17

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 47
Et sic perditio diabolicae superbiae proiecit Satanam et angelos eius in exteriores tenebras aeternorum tormentorum sine ulla consolatione luminis; ita ut illi nullus sit locus inventus in aeterno lumine, et tu, o fragilis homo horrens et stupens, eorum ultra nihil conspicere potuisti; sicut etiam idem Ezechiel in spiritu meo regi Tyri sub mystica significatione dicit: Omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below