monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 48
Nihil factus es, et non eris in perpetuum. Hoc tale est. Omnes recti corde qui viderint te, diabole, inebriatum vitiis in illis gentibus qui te amplexantur in praevaricatione legis Dei, arescent obstupescentes in tua sorde, quomodo polluis suggestione tua templum in aedificatione Dei quod homo est; et propterea nihil factus es per superbiam tuam in qua cecidisti ab omni gloria salvationis; quia omnino nullus vigor es, in nulla felicitate, neque eris inventus ullam gloriam amplius habens in aeternitate coelestium, quia tu confusus es in illis in perpetuum sine fine.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below