monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 50
Nam eius quem Deus nudum surgere iussit atque non coopertum carne qui diabolus est cum omni comitatu eius in splendere tamen clarum; splendorem servavit limo quem formavit in hominem, tegens ipsum vilissima natura terrae, ob idipsum ne se extolleret in similitudinem Dei, quia quem clarum creaverat in multo fulgore sed non coopertum tam fragili et tam misero tegmine quo et homo, hic non potuit stare in elatione sua, quia non est nisi unus Deus sine initio et sine fine in aeternitate.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below