monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 51
Ac ideo sceleratissimum est prae caeteris criminibus, quo quis se Deo simulat. Nunc autem ego Deus coelestis servavi illustre lumen quod retraxi a diabolo propter malum eius, hoc diligenter abscondens apud me, et dedi illud limo terrae quem formavi ad imaginem et similitudinem meam, quemadmodum aliquis homo facit, cum filius eius moritur cuius haereditas non transit in natos eius; quia absque liberis decessit; haereditatem filii attrahit sibi pater et proponit eam in mente sua alii suo filio nondum sibi nato, daturus eam illi cum natus fuerit ex ipso.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below