monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 28
Si autem voluntas his donis repugnat, tunc ad nihilum deducuntur haec quae memoravi. Unde in eodem tempore dum homo potest recipere in incendio donorum in signis praeconii quod de me oritur; tunc ad illud properet, ac etiam citius veniat voluntas in bonis, et perficiat opus hoc in claritate. Nam scientiam boni et mali ob hoc habet homo ut ipse in omnibus operibus suis Deum tanto melius intelligat, devitando malum et operando bonum; quia sic Deum colit cum timore, eum amplectens in perfecta charitate. Quomodo? Ita scilicet si aperit interiores oculos spiritus ad bonum, et si negat et abiicit in exteriori homine malum quod facere potuit. Idcirco etiam subiecta est terrena creatura sub potestate ipsius; ut eo amplius Deum intelligat et diligat, ac operetur in eo opus scientiae suae cum intellectu, quo ipse timeat et amet omnipotentem, qui ipsi deputavit magnum honorem servitutis plurimarum creaturarum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below