monumenta.ch > Servius > 700

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 34
Et id ipsum est diaboli desiderium et continuum studium, quia de hac sorde oritur omne malum. Sed de istis hominibus plures me intelligunt. Quomodo? Dum eos primum tango, dicit homo ille intra se: Quid mihi est? Ego nescio nec cogitare scio quidquid boni. Et iterum nesciens suspirat et dicit: Heu me peccatorem. Nihil autem amplius sentit; quia mole peccatorum gravatus est, et quoniam tenebrae iniquitatis conturbaverunt eum. Tunc iterum tango vulnera illius. Et quoniam prius per me admonitus erat, tunc eo melius intelligit me, et respiciens in se ipsum iterum dicit: Vae mihi, quid faciam?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below